Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.2.1 | Cic. Fam. 4.2.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.2.4 |
4.2.1
quod meum consilium exquiris , id est tale , ut capere facilius ipse possim quam alteri dare . quid enim est quod audeam suadere tibi , homini summa auctoritate summaque prudentia ? si quid rectissimum sit quaerimus , perspicuum est , si quid maxime expediat , obscurum ; sin ii sumus , qui profecto esse debemus , ut nihil arbitremur expedire nisi quod rectum honestumque sit , non potest esse
dubium , quid faciendum nobis sit .
quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua , certe similis in utroque nostrum , cum optime sentiremus , error fuit . nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt ; qua quom ipsi Caesari nihil esset utilius ,
gratiam quoque nos mire ab eo defendenda pace arbitrabamur . quantum nos fefellerit et quem in locum res deducta sit , vides . neque solum ea perspicis , quae geruntur quaeque iam gesta sunt , sed etiam qui cursus rerum , qui exitus futurus sit . ergo aut probare oportet ea , quae
fiunt , aut interesse , etiam si non probes ; quorum altera mihi turpis , altera etiam periculosa ratio videtur .
4.2.2
4.2.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 4.2.1 | Cic. Fam. 4.2.2 (English) | >>Cic. Fam. 4.2.4 |